

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 9: Versus 14
Quinque millia.Per quinque millia significantur, qui in saeculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quae possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.